Liber Genesis*

Caput 4: Versus 11

Nunc igitur maledictus eris,etc.RAB.Notandum quod in peccato Adae terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primae praevaricationis, fratricidium addidit.
(* Traductions européennes)

Glose

Nunc igitur maledictus eris,etc. Per locum quae in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quae intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.